monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 81
Nunc ergo de terrenis actibus ad coelestia respicite; quoniam in divina potentia de malis eduxi vos ego Dominus, qui cunctis tanta fortitudine praesum, quod virtuti meae nullum obstaculum contrarietatis obsistit quin omnia acutissime penetrem: ita per Filium meum eripiens vos de loco isto, in quo per infidelitatem vestram morti famulantes in bonis operibus non laborastis, sed in perversitate vestra iacentes turpiter in eo perstitistis.